라틴어 문장 검색

tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장1)
sensum quendam voluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis video superesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 12:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
Nec iuvenem nec me sensit amica virum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 710)
observare deos, ne quid mihi cedat amice, verbaque Fortunae vix puto posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 710)
numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 146)
Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 531)
omnes noti me atque amici deserunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 212)
nupta iam dices "ego dis amicum saeculo festas referente luces reddidi carmen docilis modorum vatis Horati."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 66)
ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:7)
Amicus esse mihi coepi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 7:3)
Nunc enim amas me, amicus non es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 1:2)
Venit ad me pro amico blandus inimicus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:5)
'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae, me similem vestris moribus esse putas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29b7)

SEARCH

MENU NAVIGATION