라틴어 문장 검색

credi autem potest, si non speretur vel ametur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:7)
Amabimus videndo et tenendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:70)
Vidit Deus quod esset bonum, ac si dicatur intelligendo quia opus quod fecerat bonum esset, amavit illud, eo ipso quod bonum erat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:24)
Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:12)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
Tunc vero propter ipsum tam nosmetipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:11)
Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:12)
Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)
Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:1)
Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:1)
Dicitur autem amor ab amo verbo, quod significat capere vel capi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:1)
Nam qui amat captus est cupidinis vinculis aliumque desiderat suo capere hamo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:2)
Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:1)
'Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti, Fine coli modico forma virilis amat.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION