라틴어 문장 검색

medium tempus ad proconsulatum usque in otio secessuque egit, Agrippinam timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 2:2)
centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua efficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 19장 1:2)
Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 10:1)
Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 39:1)
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:1)
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III2)
itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 4:1)
His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 1:1)
Est in secessu longo locus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:2)
Et sic amoenitas intertexta fastidio narrationum medetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:4)
Non ille sanctae dulce Tibur uxoris, Nec Tusculanos Algidosve secessus, Praeneste nec sic Antiumque miratur;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX2)
Ut sodales Paucos, sed veteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque visos Ipsa protinus a via salutes Et nostrum admoneas subinde Flavum, Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV4)
est in secessu topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1591)
secessu sinu secreto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1595)
sinus reductus litoris secessus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 231)

SEARCH

MENU NAVIGATION