라틴어 문장 검색

Qui et per potestatem tam mulieri quam caeteris mundanis praelatus est creaturis, et per sapientiam dignior, et per amorem ad ea quibus perfectio est pronior exstitit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:22)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:4)
quia teste Gregorio, Spiritus ipse amor est. De quo etiam Augustinus in primo super Genesim, eo loco quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:11)
Egenus atque indigens amor ita diligit, ut rebus quas diligit subjiciatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:13)
Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:14)
Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)
Quod autem Claudianus mutuum amorem adinvicem Patris et Filii dixerit, non incongrue animam mundi, id est universorum fidelium vitam, atque salutem, Plato nominavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:5)
In quo videlicet amore Dei, quaelibet anima mortua jacet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:6)
Qui et bene apud Isaiam seraphim, id est incendium ex hac spirituali illuminatione gratiae in amorem Dei maxime succensa nuncupatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:2)
ut magis contra poetam commoveant ad indignitatem quam ad benevolentiam trahant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:21)
VI, 4)," legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et amorum turpia scripta cantare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:15)
Cavendi sunt libri gentilium, et propter amorem sacrarum Scripturarum vitandi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:25)
) Hoc est amore potius quam timore corda terrena implere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:18)
Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION