라틴어 문장 검색

Non esse eos humiles aut calamitosos supplices qui in Britanniam ad auxilia imploranda aufugerint, sed tam eminentes viros ut liquido pateret consilia eorum non ad fortunarum propriarum praesidium, sed ad regis fortunas infestandas et invadendas spectare, cum caput eorum esset dux Aurelianensis, primus regii sanguinis princeps et persona ab ipso rege secunda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:17)
Itaque consilium regi dederunt ut caussam Britanniae strenue amplecteretur et auxilia celeriter mitteret, magnaque alacritate regi amplum pecuniae subsidiariae modum concesserunt horum auxiliorum contemplatione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:4)
His quae dixi (domini mei) fortasse opus non erat, nisi quod rex noster tenero quodam affectu et anxio quicquid in Angliae amicitiam reflectere possit amplectatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:11)
Verum quando responsis suis sibi magnopere satisfactum fuisse affirmaret, tum vero se quasi attonitam et in ecstasim raptam fingebat propter mirabilem adolescentis e periculis emersionem, eum amplexa acsi e morte in vitam rediisset atque argumentata Deum, qui modis tam miris eum ab interitu eripuisset, simul reservare eum constituisse ad prospera fortunae et magnum aliquod facinus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:16)
Qui primo pedibus regis advolutus humillime eius veniam et gratiam imploravit, quam rex ei tunc non gravate concessit, etsi occulto antea securitatem de vita sua accepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:6)
Perkinus autem cum satis splendido comitatu, tam eorum quos ipse adduxerat quam eorum quos rex ei advorsum miserat, ingressus est cubiculum ibi rex assiderat, et ad regem accedens, seque aliquantum incurvans eum amplexurus, retro se aliquot passus recepit, atque voce clara (ut a praesentibus omnibus exaudiretur) tali declaratione usus est:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 15:3)
Itaque, cum celsitudo vestra iam pridem specimen egregium ediderit se nulla virtute regia progenitoribus suis esse inferiorem, ego, afflictus et calamatosus princeps, veluti divino nutu monitus ad vos accesi, meque fortunasque meas in manus vestras regias trado, opem vestram implorans qua in regnum meum Angliae restituar, fideliter vobis pollicitus me erga celsitudinem vestram non aliter affectum iri quam si frater vester essem germanus, atque post regni mei adeptionem grate omnia pro viribus meis praestiturum, quae tanta me obligatione exsolvere possint."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:27)
Quare cum res oppidi bene ordinassent, nihilominus nuncios diversos de muris per funibus clam demiserunt (ut si unus interciperetur alius evaderet) qui regem de statu urbis certiorem facerent, eiusque auxilia implorarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:8)
contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:3)
Is est, per quem corpora, quando versantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si forte nanciscantur copiam aut commoditatem evitandi illa heterogenea et se applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam potiora malunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:2)
per quem etiam corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fovent, et quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conveniunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:3)
Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:25)
Rursus, cum aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae sunt religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 9:2)
Et quemadmodum in cursu minime in passus granditate aut pedum elevatione altiore celeritas constit, sed in motu eorundem humiliore et aequabili, ita in negotiis mordicus rei inhaerere, neque partem negotii nimiam pro una vice una amplecti, celeritatem in conficiendo procurat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:5)
Amplectere spes, laetitiam potius qam gaudium, delectationum varietatem magis quam satietatem, admirationem et propterea novitates, studia quae animum replent splendidis et illustribus obiecti, veluti historias, fabulas, peragrationes naturae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION