라틴어 문장 검색

et, quod est ad amicitias ampliandas his validius efficaciusque, in singulis quibusque personis vel expetendis aequaliter vel cavendis iudicii parilitate certavimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 1:2)
qua de re propitio deo 1 Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:3)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)
tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 3:1)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:2)
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:3)
centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha38)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)
ob hoc Claudia tribus adiecta est numerusque tribuum ampliatus est, ut essent XXI.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha18)
census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:1)
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:2)
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:4)
priore lustro censa sunt civium capita viii milia DCCXIIII praeter orbos orbasque, sequenti cxvii milia ccxviiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha4)
tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent x, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha7)

SEARCH

MENU NAVIGATION