라틴어 문장 검색

Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:1)
In convivio Africani, Pannoniae secundae rectoris, apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam, arbitrum adesse nullum existimantes, licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:2)
Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 19:1)
secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 7:2)
Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 6:1)
Denique digressus ad otium, asscitusque postea in palatium, semper sobrius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur, ut ceteri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 6:2)
Namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem, spectatissimis actibus eorum offensam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 2:1)
Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 3:1)
Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis ratio furari permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 22:1)
Nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri, si integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 31:1)
Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis, Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum, invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper, carentesque necessitudinibus ceteris, divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 4:1)
Et Ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate non voluntate ad haec quae novi scelesta, prolapso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 6:1)
Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 1:1)
Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:2)
Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION