라틴어 문장 검색

Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:4)
— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:15)
nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:23)
An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:25)
itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegrauat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:5)
— Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:7)
— Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:24)
nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:3)
Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:1)
Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:3)
Maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 8:1)
Contremuit nutrix, maerorque pudori cedit, et adspectus miserae non ferre parentis emptum morte velit longumque inmota moratur auctorem dubium certumque expromere funus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:112)
simul ira virum, simul obruit ingens maeror et ignavo tantum licuisse nocenti miratur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:108)
Haec autem, quae toto est prostrata corpore cum inferius solum quasi cancellavit atque irrctivit, cratem facit et pluribus radicibus inter se conexis angitur,nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:3)
Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION