라틴어 문장 검색

Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
Animi autem aegritudo corpus urgebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 12:1)
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 23:1)
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:1)
Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 18:2)
Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 10:2)
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:5)
' quod bene si videant animo dictisque sequantur, dissoluant animi magno se angore metuque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:5)
sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem volucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:6)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:3)
aut aegra trahebant duo mala significat, aut mortem aut aegritudinem prolixam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1409)
aegrescitque medendo inde magis eius aegritudo crescebat, unde se ei Latinus remedium sperabat adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 461)
taedia laudis taedium est angor mentis et animi, non corporis valetudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3321)

SEARCH

MENU NAVIGATION