라틴어 문장 검색

nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 321:1)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
" Haec interrogatio vides ubi obrepat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:5)
Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque anilia habentem praecepta, plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:1)
nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 38:2)
Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.
(세네카, 행복론, Liber III 8:2)
At obrepsit, at imposuit :
(세네카, 행복론, Liber IV 163:4)
nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomine latet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:11)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro:
(세네카, Hercules Oetaeus 14:21)
anilis, heu me, recipit Alciden sinus, hic tumulus illi est:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:3)
ubi hanc anilis expuam leti moram?
(세네카, Troades 1201:1)
brevisque fessis somnus obrepsit genis,
(세네카, Troades 458:1)
O infelix et vere infelix cucurbita, deceptus anili adolescente, que spes decepit te, ut me huc duceres?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION