라틴어 문장 검색

Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:5)
tunc qui iacente reciprocus ludit salo tumidumque pando transilit dorso mare Tyrrhenus omni piscis exultat freto agitatque gyros et comes lateri adnatat, anteire naves laetus et rursus sequi;
(세네카, 아가멤논 10:13)
natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit.
(세네카, 행복론, Liber III 165:2)
Qui candore nives anteirent, cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:4)
Grave est a deterioribus honore anteiri;
(세네카, De Providentia, book 1 35:4)
tu patrui meritas conare anteire secures, et vetera oblitis iura refer sociis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 68)
si quis vult fama tabulas anteire vetustas, hic dominam exemplo ponat in arte meam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 323)
illud tamen in eodem studiorum omnium culmen antevenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem, igitur per hunc primum, si quis quoquo modo in aulam gratiae aditus, exploro;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:3)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
"vosne illa potentia matris, vos uteri fortuna mei, qua tangere divos rebar et Ogygias titulis anteire parentes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권60)
hic fretus doctas anteire canendo Aonidas mutos Thamyris damnatus in annos ore simul citharaque - quis obvia numina temnat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권74)
Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebat litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras tollit et alterna geminum mare protegit umbra, inde unum dira comitum de plebe Pavorem quadripedes anteire iubet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권40)
"Cydoneas anteibunt gaesa sagittas, tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권165)
miseri pergunt anteire timentque non sibi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권171)

SEARCH

MENU NAVIGATION