라틴어 문장 검색

[0468A] His per abrupta montium et devia ereptis, plurimis tamen ex eorum sequacibus retentis et attritis, gentilium acies miseros et profugos pedites involverunt, quos gladiis et sagittis consumere non pepercerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:7)
Conturbati et exterriti universi fideles, omnibus e tentoriis sine dilatione confluunt, humerisque squammosas vestes ferri ingerunt, hastis vexilla praefigunt, festinanter equos frenis et sellis reparant, ordinant acies;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:2)
Visis autem tot millibus et armatura Corbahan incomparabili, et gloria rerum suarum, sub omni festinatione Antiochiam reversi sunt, diebus septem priusquam Corbahan et suae acies terminos et campos regionis Antiochiae attingerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:1)
Godefridus dux, Robertus et alii multi contendebant, ut exsurgentes in loricis, in galeis et clypcis, in signis erectis, in aciebus ordinatis occurrerent Corbahan in millibus supervenienti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:4)
- Bellum indicitur, omnes quasi morituri in crastinum praeparantur, et distributae acies sub ducibus ordinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 93:3)
Julii, et acies ordinant adhuc intra urbem commorantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:4)
Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, praefecerunt primae aciei ductorem, et signiferum constituerunt equitum et peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:5)
Robertus, comes Flandriae, et Robertus, princeps Northmanorum, duabus praeficiuntur aciebus, et sic juncti hi duo propinqui in uno latere constituuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:6)
Episcopus vero Podiensis suam per se aciem versus montana dirigebat, erecta in medio illius cuneo lancea, quam repererant, et in manibus cujusdam clerici constituta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:7)
Comes Reinboldus de Oringis, Lodewicus de Monzons, Lambertus filius Cunonis de Monte acuto, unius aciei ordini praeesse destinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:9)
Dux Godefridus cum Teutonicis, Alemanis, Bawaris, Saxonibus, Lotharingis, ex duobus millibus equitum et peditum suam aciem composuit, quorum manus et gladius solet esse saevissimus in cervicibus inimicorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:10)
Tankradus, solus suam aciem ex equitibus et peditibus constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:11)
Hugo de S. Paulo, et filius ejus [0507C] Engelradus, Thomas de Feria castro, Baldewinus de Burg, Robertus filius Gerhardi, Reymundus de Peleiz, Reinoldus Belvacensis, Walo de Calmont, Everhardus de Poisat, Drogo de Monzei, Rudolfus filius Godefridi, Conans Britannus, Rudolfus similiter Britannus, hi omnes duas acies regere eliguntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:12)
Gastus de Berdeiz, Gerhardus de Rosselon civitate, Willhelmus de Montpelir, acie tantum una contenti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:13)
Hoc expleto, omnes unanimiter, sicut ordinati erant, et principes singuli cum suis aciebus aperta porta qua porrigitur trans Fernam pons lapideus, adversus Barbarorum legiones procedere decreverunt, in vexillis mille variis et decoris, in loricis et galeis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION