라틴어 문장 검색

sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:8)
Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:9)
Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiae nostrae somnium pro exemplari mundi edamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:2)
Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum novitatis effusa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:1)
Hoc vero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:3)
Verum in experientiae vero curriculo eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:7)
sed fabulas et rumores antiquitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:5)
Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 190:1)
De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fovent, negligens omnino est, etvix verbo ipsi congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:1)
Mundi enim senium et gradaevitas pro antiquitate vere habenda sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:2)
Itaque mirum non est, si fascina ista antiquitatis et authorum et consensus, hominum virtutem ita ligaverint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non potuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:3)
Neque solum admiratio antiquitatis, authoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quae jam inventa sunt, acquiescere compulit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:1)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
Itaque exemplar sequimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:6)
Rerum enim inventio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION