라틴어 문장 검색

Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:2)
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 7:1)
ex quo etiam fit, ut annuli rotati videantur globosi, et fax ardens, noctu velociter portata, conspiciatur caudata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:8)
Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장10)
Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장12)
Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장2)
Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine mittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis regiis discurrentes.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장10)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt atque ita se a cetratis equitibusque defendunt castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab eis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.
(카이사르, 내란기, 1권 75:5)
Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 9:1)
inridebantur et Graeci comites ac vilissima utensilium anulo clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장10)
fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장8)
Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:1)
fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 3:1)
nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION