라틴어 문장 검색

Psallere saltare elegantius quam necesse est probae?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:4)
Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:3)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 17:1)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
Hinc Virgilius eundem locum de incluso Turno gratia elegantiore conposuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:1)
Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 14:1)
Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:6)
Bene et eleganter duo ista verba divisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:1)
Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 8:1)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
] nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et illud est nate mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis, Terentius nihil videtur mundius, nec magis conpositum quicquam, nec magis elegans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3115)
unde Sallustius saltare elegantius quam necesse est probae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 624)
et eleganter per totum gubernatorem ostendit ante omnia temptare, quam ad confessionem descendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 162)
est autem elegans figura 'fecerat procubuisse'. sane laus est operis, ut talis videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6303)

SEARCH

MENU NAVIGATION