라틴어 문장 검색

ideo solus appellatur ingenitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:10)
VII. Primum itaque nobis disserendum occurrit quid sibi velit in una divinitatis natura personarum ista distinctio, ut eadem scilicet Pater, eadem Filius, eadem Spiritus sanctus sit appellata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:1)
Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:2)
Sic et Macrobius Platonem insecutus, mentem Dei, quam Greci noun (gr.) appellant, originales rerum species, quae ideae dictae sunt, continere meminit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:14)
ingenitam deitatem Patris appellat, hoc est eum solum ex tribus personis ingenitum esse profitetur, cum videlicet ut jam supra meminimus, solus ipse non sit ab alio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:8)
Soli quippe Filio carnis susceptio assignatur, et ex aqua et Spiritu tantum, non ex aqua etiam ex Patre vel Filio regenerari dicuntur, cum tamen in istis totius operatio Trinitatis adfuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:1)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Unde et dextera sive manus Patris appellatus est, per quam Pater omnia operatus est. Qui etiam bene mens Patris, sive ratio, sive Angelus consilii dictus est, quia omnia in hac sapientia rationabiliter Pater disponit, sive creando mundum, sive reparando eumdem post lapsum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:14)
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:1)
Quae videlicet potentia plerumque etiam hoc nomine Deus assignatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:21)
Si autem hoc verbum locutionem aliquam Dei transitoriam appellant, sicut et verbum hominis, eo videlicet quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:10)
per hoc patenter ostendit quod statim spiritum ipsum ubique esse assignat per ipsum Deum quem ubique esse astruit, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:25)
Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque nemo ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque Jovem, sed hoc tantummodo memoriae litterisque mandare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:10)
XVI. Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum, et magni nominis occurrat Mercurius, quem pro excellentia sua deum quoque appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION