라틴어 문장 검색

Minus vitiosum genus est nominum substantiae alicujus, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:2)
et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:6)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:2)
Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:1)
Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processu, aliquid significant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:13)
quae et ipsa omnino ex notione vulgari est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:16)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum se recipiendi in naturalem suam dimensionem vel tensuram, ut, si ultra eam aut citra eam comprimantur aut distrahantur, statim in veterem sphaeram et exporrectionem suam se recuperare et remittere moliantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:3)
aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum videlicet versus orbem terrae, tenuiorum et rariorum versus ambitum coeli:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:4)
Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatae et confusae sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:10)
Signorum enim notio praeparat assensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:17)
Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:16)
Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inventus est, ut decreverit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:1)
Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION