라틴어 문장 검색

Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 16:1)
Cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens, sed ductori exercitus perquam opportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos appetitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 2:2)
Eamus super illos, compreaendamus omnes in simplicitate sua!
(Andreas Bergomas, Chronicon, 155)
Simplicitas ueri fraus estque puerpara falsi.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:11)
O noua simplicitas!
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:47)
"Quaecumque itaque commisero huius religiosi pectoris tui penetralibus, semper haec intra consaeptum clausa custodias oro, et simplicitatem relationis meae tenacitate taciturnitatis tuae remunerare."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:11)
"Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint - venient autem, scio - neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas:"
(아풀레이우스, 변신, 5권93)
"Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie."
(아풀레이우스, 변신, 5권128)
Visae interea mustelae etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus attrahentes, et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canem qui proximus consistebat aries appetitum unico morsu strangulavit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:5)
Quo modo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:1)
Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:1)
Non ergo ulterius in hac causa populo Christiano, quae ecclesia est dei, obiciatur pecuniae turpissimus appetitus.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:8)
Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:9)
Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:1)
tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse contingere.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION