라틴어 문장 검색

Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:5)
Pro Aprili viola flore albo multiplice, parietaria lutea, leucoium, herba paralysis, irides et lilia omnigena, flores roris marini, tulipa, paeonia flore multiplici, narcissus verus, periclemenum sabaudicum, cerasus, et pyrus diversi generis in flore, acanthus, quae tum folia emittit, arbor lelac.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:6)
Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:6)
Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:11)
Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:5)
Mense martio Northmanni committunt proelium in Apulia cum Michaele Protospatario imperiali, qui vocabatur Dulchianus, et vincunt eum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1042 2:1)
Mense aprili mortuus est Gauffredus comes, et Goffridus filius eius cepit Tarentum, deinde ivit super castrum Motulae, et comprehendit eam, et castellum eius.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1063 19:1)
Robertus comes cepit Materam in mense aprili;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1064 20:1)
Robertus Dux venit Brundusium cum exercitu Northmannorum magno et forti, et misit se in navibus in mari in mense aprili, et ivit contra Venetos ad expugnandam Cassiopim.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1085 34:1)
Martius eunuchi repetet suffragia campus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:267)
quid Martia signa sollicitas?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:310)
Cum vectaris equo simulacraque Martia ludis, quis mollis sinuare fugas, quis tendere contum acrior aut subitos melior flexisse recursus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:328)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
Stilicho maturior aevi Martia recturo tradit praecepta nepoti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:184)
advexit reduces secum Victoria Musas et sertum vati Martia laurus erat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION