라틴어 문장 검색

statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)
suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 688:1)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:2)
equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averse refugientes equo certius figentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 561:1)
his tria milia equitum loricatorum - cataphractos ipsi appellant - adiunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:2)
flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 510:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION