라틴어 문장 검색

nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:3)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:6)
quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 9:2)
campi deinde porro multaque alia prata et arbusta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 18:2)
tegit arbutus herbam,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 143:5)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
Ipsae te, Tityre, pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS28)
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.9)
MenalcasDulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON64)
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.2)
ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS40)
CorydonMuscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS28)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos extremus vinitor antes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:11)
Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo currentem ilignis potare canalibus undam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION