라틴어 문장 검색

quocirca terrae maris aquarum vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:2)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
29.... There are three columns in the page ... The margins have been cut so that two letters have frequently been lost.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말296)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
Aut lutulentus agis brumali tempore cursus, Aut premis arentem pulverulentus humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 657)
sulcos arere videres Et sata cum minima parte redire sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1020)
et tibi iam venient cani, formose, capilli, iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:89)
o bene, quod frustra captatis arbore pomis garrulus in media Tantalus aret aqua!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 83:1)
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 515)
bos aret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권282)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:7)
Caret os umore loquentis et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION