라틴어 문장 검색

Post haec mense Novembrio Nortmanni quasi sedem sibi firmandam super Hisam iter arripientes omnem terram pervagati sunt usque Mosam, insecutusque est eos Zuendebolchus rex, sed non comprehendit eos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:2)
Infirmante Ludewico rege, hostis illius de Beioaria iter arripuit in Boemmanos;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:2)
enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:30)
et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:10)
ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter.
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:2)
Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum arripio, nee cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque colluctantenroffenderam, altissime demergo, quoad tandem ante, ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati vulneribus spiritus efflaverint.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:2)
"Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant pulverei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus et, ex disciplina sectae servati noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu primo corda mortalium validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis velut expilationis vadimonium sistimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:64)
"Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure civili congruas, en illico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:175)
Cerneres non tam Hercule memorandum quam miserandum etiam spectaculum, canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arripere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes inscendere et per omnem nostrum commeatum morsibus ambulare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:2)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)
Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:5)
Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:3)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:4)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION