라틴어 문장 검색

quin etiam multis solis redeuntibus annis anulus in digito subter tenuatur habendo, stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri ferreus occulte decrescit vomer in arvis, strataque iam volgi pedibus detrita viarum saxea conspicimus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:22)
sunt igitur solida pollentia simplicitate, quorum condenso magis omnia conciliatu artari possunt validasque ostendere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:8)
item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:9)
Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 8:1)
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis ora pro personis, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:2)
Sic ora profundi Arctantur casu nemorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:27)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
puteusque cavati Montis ad irrigui premitur fastigia campi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:24)
Continuus multis subitarum tractus aquarum, Aera non passus vacuis discurrere venis, Arctavit clausitque animam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:22)
Iam terga viri cedentia victor Adligat, et medium, compressis ilibus, arctat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:29)
Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:79)
Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos Et comites longae quaeris habere viae, Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II1)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Longior undecimi nobis decimique libelli Artatus labor est et breve rasit opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, IV1)
Pellibus exiguis artatur Livius ingens, Quem mea non totum bibliotheca capit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXC Titus Livius in membranis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION