라틴어 문장 검색

Eandemque rationem 'harenae' habendam, sed in specie dispari;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:1)
Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an 'quadrigam' et ' harenas ' dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 16:1)
Harenas autem πληθυντικῶσ dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 19:1)
Adeo ut iam instar arenae essent sine calce, male inter se cohaerentes, praecipue qui ex Anglis essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:2)
aut de philosophia et scientiis super hujusmodi arenas (vel syrtes potius) aedificatis?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:10)
6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 146:1)
sumpto vocabulo a clepsydris apud antiquos, in quas infundebatur aqua, loco arenae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:2)
ut fit in conservatione uvarum et fructuum intra arenam, et farinam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:10)
calorum aridorum, cineris, calcis, arenae tepidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:29)
et insimul quae impinguationes, sive per stercorationes cujuscunque generis, sive per cretam, arenam maris, cineres, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:6)
Si quis asserat esse consensum et amicitiam inter segetes et cyaneum, aut papaver sylvestre, quia herbae illae fere non proveniunt nisi in arvis cultis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:4)
CVM duo uicini foderent secus arua Ticini, His auri plenum casus patefaecit aenum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:1)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: "Non populus meus vos", dicetur eis: "Filii Dei viventis".
(불가타 성경, 호세아서, 2장1)
Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION