라틴어 문장 검색

et bases decem et luteres decem super bases
받침대 열 개와 그 받침대 위에 얹은 물두멍 열 개, (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장43)
Et fecit bases decem aereas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis.
그는 또 청동으로 받침대 열 개를 만들었다. 각 받침대는 길이가 네 암마, 너비가 네 암마, 높이가 세 암마였는데, (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장27)
De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis.
성소 밑받침과 휘장 밑받침을 부어 만드는 데 은 백 탈렌트가 들었다. 밑받침 백 개에 백 탈렌트, 곧 밑받침 하나에 한 탈렌트가 든 셈이다. (불가타 성경, 탈출기, 38장27)
Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus,
또 받침대들을 만들고 그 받침대 위에 얹을 물두멍들도 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장14)
In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti, et in summitate basis fulcra eius et limbi eius ex semetipsa.
받침대 꼭대기에는 반 암마 높이의 둥근 테두리가 있고, 또 받침대 꼭대기에서는 버팀대와 널빤지들이 받침대와 하나를 이루었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장35)
item 's' geminat 'as assis'. et haec carent exemplis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 40215)
Sic vero ipsum praefatum templum ad exsequendos ritus sui erroris summa reverentia et custodia venerantes, soli etiam Dominici sepulcri templo, ejusque cultoribus Christianis parcebant, propter tributa, quae ex [0550B] oblatione fidelium as idue eis solvebantur, una cum ecclesia S. Mariae ad Latinos, quae etiam tributaria erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:3)
Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 15:1)
Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)
Sed enim cum 'proletarii' et 'adsidui' et 'sanates' et 'vades' et 'subvades' et 'viginti quinque asses' et 'taliones ' furtorumque quaestio 'cum lance et licio' evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 9:1)
Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 16:2)
Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 13:3)
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:4)
ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:5)
"Iniurias factas quinque et viginti assibus sanxerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION