라틴어 문장 검색

tunc dulce comae radiisque trementes dulce nitent visus et, quas dolet ipse morari, nondum mutatae rosea lanugine malae, nec formae sibi laude placet multumque severis asperat ora minis, sed frontis servat honorem ira decens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권307)
"quin etiam menti tumor atque audacia gliscit, congressus dum nemo tuos pugnamque minorem dignatur bellis, iramque relinqueris infra, i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic, dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors, proelia lude domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권336)
taedet fugientibus uti Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem, cetera plebeio desaevit sanguine virtus, sic iuvat exanimis proiectaque praeda canesque degeneresque lupos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권352)
Quotiens enim in Christianos desaevitis partim animis propriis, partim legibus obsequentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:1)
tunc xystici contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne . . . iaculati, nisi quod ne tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum desaevierunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:5)
quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.9)
quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION