라틴어 문장 검색

prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:1)
non hic socciferi iocos Menandri, non laesi Archilochi feros iambos, vel plus Stesichori graves Camenas, aut quod composuit puella Lesbis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem39)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
Nunc per undenas equitare suetus syllabas lusi celer atque metro Sapphico creber cecini, citato rarus iambo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:12)
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis clausulis et severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:1)
in multis enim nominibus, quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 115)
sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2892)
tria enim tantum habebant nomina, in quibus 'c' litteram sequere- tur aspiratio 'sepulchrum' 'Orchus' 'pulcher', e quibus 'pulcher' tantum hodie recipit aspirationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2234)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION