라틴어 문장 검색

accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 4:3)
* * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 2a 2:1)
desinat igitur gloriando etiam insectari dolores nostros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 5:7)
quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:2)
qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 12 2:8)
nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 1:2)
Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:1)
quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli philosophi sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:7)
Assentemur ait ille et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:9)
Insectantur itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi . . . |Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:5)
Eunuchus litigabat cum quodam improbo, Qui super obscena dicta et petulans iurgium Damnum insectatus est amissi corporis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.1)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:5)
ornavit virtutes, insectatus est vitia;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:3)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION