라틴어 문장 검색

Sed quia distantiam nocturnarum horarum omnino propter tenebras, et diurnarum propter densitatem saepissime pluviarum et nubium aequaliter dignoscere non poterat, excogitare coepit, qua ratione fixa et sine ulla haesitatione hunc promissum voti sui tenorem leto tenus incommutabiliter, Dei fretus misericordia, conservare posset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:4)
His aliquandiu excogitatis, tandem, invento utili et discreto consilio, suos capellanos ceram offerre sufficienter imperavit, quam adductam ad denarios pensari in bilibri praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:1)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 5:2)
set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 4:2)
Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute excogitatae frustratus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 17:1)
vel illud quale est quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 8:1)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 2:1)
Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 19:1)
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 6:1)
Utrum autem hoc de matrona ac de Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 6:1)
7. Secundum erat ut Edwardus Plantagenista, tunc temporis in custodia turris arcta habitus, modis omnibus qui excogitari poterant maxime publicis et notoriis publico monstraretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 7:1)
Sed quod vera via huc tendat ut rebellionum semina et origines sub initiis eorum comprimantur, et ad hoc obtinendum leges bonae et salubres excogitentur, confirmentur, et acuantur contra vim omnem et illicitos hominum coetus eorumque confoederationes et combinationes omnes, per vestium scilicet distinctiones, tesseras, et alia huiusmodi factionis symbola, ut pax regni talibus statutis veluti cancellis ferreis solide muniatur et stabiliatur, omnisque violentia et in aula et in agris et in domibus privatibus reprimatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 22:2)
Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior quascunque poterat excogitare contumelias in regem Carolum effudit, aiens eum inter omnes sub sole homines esse maxime perfidum, illumque monstrum quoddam peperisse ex raptu adulterio commistum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION