라틴어 문장 검색

Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:21)
Nam audaciam furori temeritatis assignat, prudentiam animi in fraudis versutias, aut in verbositatis ampullositatem obliquat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:10)
et procul dubio inter martyres Christi in aula coeli noveris esse computatos, ascriptos et feliciter coronatos quicunque in hac via morte praeoccupati fuerint, qui in nomine Jesu exsules facti, puro et integro corde in dilectione Dei perseveraverint, et sine avaritia, furto, adulterio, fornicatione se continuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:13)
Sexto denique assignabis sufficientem rationemad prædicta omnia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:8)
Sexto assignavit sufficientem rationemad prædicta, quum dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:22)
Cuius causam optime assignat Ptolemaeus in Quadripartito, dicens, quod virtutes stellarum per aliud et per accidens fiunt in inferioribus, per aliud quidem, quia per sphaeram activorum et passivorum, per quorum qualitates activas et passivas inhaerent inferioribus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:18)
et causam horum aut impossibile aut valde difficile est assignare ex caelesti circulo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 6:2)
nec non eisdem superiora habitacula assignantur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 1:2)
hoc est, quae omnes inventiones humano ascribit ingenio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:3)
ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:28)
Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:21)
quod diluvium secutum est, nostris ascribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris avertimus Domini misericordiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:6)
Non enim inertiae sed modestiae humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est adsignabitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:2)
Cumque iudices resedissent, Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:2)
Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION