라틴어 문장 검색

et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 39:5)
quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 2:3)
Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est et, postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 12:2)
celsaque semiferum contorquens frena luporum surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 483:1)
dixit et intortis adsurgens arduus undis percussit subito deceptum fragmine pectus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 504:1)
implorant clamore patrem Typhona nefando, extulit adsurgens noctem pater imaque summis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 538:1)
qualis ab Oceano nitidum chorus aethera vestit, qualibus adsurgens nox aurea cingitur astris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 597:1)
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:2)
Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reservati.
(단테 알리기에리, Epistolae 30:2)
20. Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius obstupescatis aspectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 31:1)
In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:20)
inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
Tandem in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 10:1)
nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:11)
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et manus una regit quanto vis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION