라틴어 문장 검색

cooptatus in collegium sum, sed cur in unum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 185:4)
Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos avellant, dissecent, distrahant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 2:3)
deinde, ne vana urbis esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos lucos est, asylum aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 90:1)
A plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum aperuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 98:3)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum voluntatem foverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 719:1)
Tarpeium et A. Aternium, cooptavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 719:3)
L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit ut qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, is usque eo rogaret dum decem tribunos plebi faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 721:1)
hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 174:1)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo iudicia eorum qui- paulo ante consulari potestate fuerant excivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 112:1)
pugnaturn inde in loca vacua ut patricii cooptarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:1)
postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:2)
is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse ait vociferans legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:1)
dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION