라틴어 문장 검색

vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
Exspectatur auctio:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:3)
Eidem civitati imputata sunt terna milia, quae viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 3:1)
venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim cratera in farris sacco clam praecipit abdi, utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), A fratribus Agnitus Ioseph1)
"addicta avorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.25)
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
Luculli miles collecta viatica multis aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem perdiderat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 217)
ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, domum, inquit, vendidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:5)
et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:1)
licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:5)
sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 8:2)
Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi, quam peragere non est necesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:5)
aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:6)
uultis auctionis exitum audire?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:18)
In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION