라틴어 문장 검색

forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum ingenio nullum maius habere meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 531)
Sed si haec quaestio audacter ponitur, ad alias interrogationes omnino directas nos necessario ducit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:5)
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 15)
Quod si intelligeret, olim quum stetit nova, Actoris opera magis stetisse quam sua, Minus multo audacter quam nunc laedit laederet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 04)
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non et conire non coire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 237:1)
Quare parum audacter occidit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:7)
Audacter deum roga;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 4:6)
Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:3)
potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 23:5)
sed rogare illos potes et audacter roga:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 3:13)
Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 10:4)
audacter iam consilium indicamus;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 2:4)
dicam tamen audacter:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 5:13)
Sive libertini ante vos habentur sive servi sive exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite ;
(세네카, 행복론, Liber III 120:2)
Potes hoc, Caesar, audacter praedicare omnia, quae in fidem tutelamque tuam venerunt, tuta haberi, nihil per te neque vi neque clam adimi rei publicae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION