라틴어 문장 검색

qui cognita causa itineris eorum, omne responsum patris prodidit monuitque ut caverent, ne ab eo interrogatione deciperentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34517)
quis deus in fravdem interrogatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 721)
quem telo primum deicis Homericum est interrogationem ad ipsum referre, qui describitur, cum semper sic musae interrogari consueverint, ut vos o Calliope, precor, adspirate canenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6641)
non eqvidem i. m. m. ne frequens interrogatio felicitatis alienae ex invidia venire videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 111)
didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:2)
Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 43:1)
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:1)
deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque demittunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:6)
Praeclare ergo Aristoteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:1)
Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:1)
Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:1)
subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:4)
tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 8:3)
nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 2:3)
alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION