라틴어 문장 검색

Per ipsum enim Deus nos erudiens tanquam Verbo suo nos instruit, quoties de plenitudine ipsa sapientiae suae nobis aliud impartit, sicut scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:18)
Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
Homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus cavet eos qui secundum elementa hujus mundi philosophantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:32)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
Ne quis forte sacris eruditus litteris abhorreat Hermetis philosophi verba, quibus videlicet ait de Deo Patre, qui secundum fecerit Dominum, hoc est genuerit Filium, cum profecto Deus Filius a Deo Patre, nec factus, nec creatus, sed tantum sit genitus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:6)
Josephus duos libros scribit contra Apionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:16)
Unde et verba asinae Balaam, et voces in aere factae sicut de baptizato vel transfigurato Domino legimus, cum aliquid astantibus annuntiaverunt, tanto facilius ad fidem auditores commovebant, quanto mirabiliores omnibus apparebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:11)
Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
VI, 4)," legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et amorum turpia scripta cantare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:15)
De ecclesiasticis quoque sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, haec in Saturnalium sportulam et Minervae, aut in sumptus domesticos, aut in sordida scorta convertit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:16)
Nullos autem sacris litteris eruditos ignorare arbitror plus in sacra doctrina spirituales viros ex ipso scientiae studio, quam ex religionis merito profecisse, et quo quisque sanctior ante conversionem, suam, amplius eum in sancta eruditione sua valuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:8)
Neque vere, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et quod aliis erudirent, ipsi ignorarunt quid dicerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:15)
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
Novus ergo miles amoris ac in amore rudis te mihi peto magistram et tua doctrina plenius erudiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:11)
Parisius igitur exspecta erudiri, non a muliere doceri, quia nimia videtur imperitia laborare qui rudis et indoctus prudentis et instructae feminae sibi quaerit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION