라틴어 문장 검색

atque hercule sub eius modi praeceptoribus iuvenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contionum, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susceperat sive defensionem, solus statim et unus cuicumque causae par erat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 6:1)
quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:3)
quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:2)
"Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:20)
Rhetores enim concessere prelibare dicenda, ut animum comparent auditoris.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:4)
49. Propter primam partem notandum quod ad bene exordiendum tria requiruntur, ut dicit Tullius in Nova Rhetorica, scilicet ut benevolum et attentum et docilem reddat alis auditorem;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:1)
non ego nobilium scriptorum auditor et ultorgrammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1920)
lacrimae auditorum laudes tuae sint;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:2)
Nemo invito auditori libenter refert.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:13)
Semper ego auditor tantum?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I1)
"ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa, inde ira et lacrimae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I73)
"ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III134)
Ita praesto sum indefessus auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 14:3)
Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 20:2)
Sic et Diogenes Antisthenen Cynicum, magistrum suum, solebat veluti vituperando laudare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION