라틴어 문장 검색

Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 15:1)
Felicitas ita eminuit, ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquamdiu bonae gubernatricis evectus, victoriosis cursibus difficultates superstaret immensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 14:1)
Et cum sciamus adeo experimenta quosdam ridere improvidos, ut bella interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 27:1)
Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages, et elephantos, quot numquam se regnante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae (ut memorabat) consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 1:1)
Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 12:1)
Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 4:1)
Eisdemque restituta omni praeter partem exiguam, impensam militibus fessis, mersam difficultatibus summis antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 8:1)
ut inter innumera multa, Aiax quoque Homericus docet, optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 54:3)
Erupit Augustis ter consulibus Saxonum , et Oceani difficultatibus permeatis, Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 1:1)
Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in Oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 1:1)
Denique per tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:2)
In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:2)
Qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi, per legiones singulas quingenteni leguntur armati, usu prudenter bellandi comperti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:1)
Cornu autem equitum laevum, disiectis adhuc per itinera plurimis, summa difficultate conductum, properabat passibus citis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 12:1)
Amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civilis disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne quis propinquitatem praetendens, altius semet efferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodibat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION