라틴어 문장 검색

POMERIUM quid esset augures populi Romani qui libros De Auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:1)
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 1:1)
Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris De Auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 4:1)
Nihil (inquit) credo auguribus, qui aures verbis divitant Alienas, suas ut auro locupletent domus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 35:5)
Tum adscripsit de locis in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmavitque, nisi in loco per augurem constitute, quod templum appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:1)
Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:2)
Concurrite omnes augures, haruspices!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:9)
Portentum inusitatum conflatum est recens;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:10)
Neque enim regiones metiri animo, ut augures, auspiciorum cause:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:6)
sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et praedicet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 234:3)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장8)
victoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi.
(카이사르, 아프리카 전기 82:3)
Hunc etsi augurem prius factum quam Italiam attingeret in itinere audierat, tamen non minus iustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, ut eis gratias ageret, quod frequentiam atque officium suum Antonio praestitissent,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장3)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)

SEARCH

MENU NAVIGATION