라틴어 문장 검색

qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:5)
Quod tamen in eo conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentia totius populi sui peregit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:2)
Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:2)
Eugenius papa mense Augusto decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:1)
Aquisgrani moratus tandem ad generalem conventum Wormatiae habendum cum comitatu suo mense Augusto statuit proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:2)
Persequente autem eum patre usque ad Augustam civitatem, necessitate conpulsus venit ad patrem et in pace dimissus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:4)
Postea vero mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:13)
Frater aue.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et apro 13:2)
Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit Melle precum, predam reddere nescit auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:1)
Hunc tamen et uulpem prouida pacat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:5)
Credit auis picteque placent preludia lingue.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:4)
Mi frater, aue, fruor arte medendi, Et comes et medicus sum tibi.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:4)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION