라틴어 문장 검색

Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:1)
Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:15)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1610)
tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 130:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3165)
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2314)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION