라틴어 문장 검색

Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:1)
Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:4)
Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:6)
tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:1)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:4)
tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:4)
deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:6)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:1)
neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:5)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:2)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)
sed adjicit febres vel continuas, vel ardentes, vel tertianas, vomitus, alvi dejectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros, et in ceteris quidem partibus, sed maxime in obscoenis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 7:2)
idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:1)
Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 17:1)
In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION