라틴어 문장 검색

Nec est liber a mendacio,qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur, ut beatusAugustinus dicit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:45)
indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:10)
nos autem dicimus hoc eos verum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:8)
Quemadmodum autem in solidis et veris aspiramus ad ultima et summa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:16)
Haec autem consequemur,si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 4:1)
"quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:1)
Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea et consequentia, ne de horum quidem est veritate dubitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 63:1)
alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 49:4)
ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 23 2:5)
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputant) - quaerunt quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume ad verum accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:3)
Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:5)
Omnes autem male habet ignorantia veri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 7:1)
nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장20)
Eleganter autem illius quidem materiam elusit, ex huius autem vera et vehementi materia expressit iracundiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 19:2)
si autem esse desierit, nec veram fuisse cum videretur existere. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION