라틴어 문장 검색

Qui aviditate nimia flagrans (nec enim hoc quoque vitio caruit) petit hereditatis medietatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 35:2)
inter rapinas insatiabiles inopes, ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 9:3)
Aviditas plus habendi, sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia, exundavit in hoc principe flagrantius adulescens, Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id affirmando quod ut ille post Gallienum, et lamentabilis rei publicae casus, exinanito aerario, torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades, magnitudine indigens impensarum, ut militi supplementa suppeterent et stipendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:1)
Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate flagrans immani, per rapinas finitimorum grassatum et caedes, ad usque Halanos pervenit, veteres Massagetas, qui unde sint vel quas incolant terras (quoniam res prolapsa est), consentaneum est demonstrare, geographica perplexitate monstrata, quae diu multimoda tractans et varia, tandem repperit veritatis interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 12:1)
Quorum insidiatrix aviditas materia malorum omnium fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 10:1)
Rege carens nec regis inops, sine rege nec exlex, Absque iugo gessit attica terra iugum.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:2)
Si tibi nota satis nature meta fuisset, Non uilis nec inops nec sine ueste fores.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:10)
Has qui uendit opes, hic agit ut sit inops.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:26)
paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta.
(아풀레이우스, 변명 17:5)
quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari nec non iussus festinare deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:5)
nam deo dat, qui dat inopibus:
(ARCHIPOETA, I123)
esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes.
(ARCHIPOETA, III20)
Horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisin saepe generat.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:3)
quando enim sufficiant tuae suavitati tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit?
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
Nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION