라틴어 문장 검색

in castris tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro Claudio 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:3)
"Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:2)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Quoad stipendium, Domine Praeses, Congressum certiorem fieri volo, quum, nulla pecuniae aviditate inductus, imperium tam arduum acceperim, tantumque otii privati et felicitatis dispendium fecerim, ita, ex designatione mea, lucrifacere prorsus a me alienum esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.17)
Tamen, quantumvis Senatus iste, prae nimia imperii aviditate, caecutiat, jusque et hominum existimationem contemnat, nosmetipsos, ob amorem in gentes reliquas, ad causae, qua versamur, justitiam exponendam impelli arbitramur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.47)
ausorumque magnorum aviditas illa, intrepiditate, quae pericula omnia nihili pendere monebat, fovebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.55)
Nam, ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et aviditate distendunt, circumstantibus servis movere labra nec in hoc quidem, ut loquantur, licere permittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:2)
Vultis aliam fruendi aviditatem videre?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:1)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Aqua, inquit, densior est aeris tenuitate, et ideo eam cunctatior visus penetrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:2)
et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
unde auditoris aviditati praescribit Venus dicens longam esse iniuriam, id est causam, ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut supra spem vultu simulat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3413)
simul vltima signant intuentur et notant ultima spatia, id est finem cursus, aviditate vincendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3171)
qui cum aviditate sua contra auspicia bellum suscepisset, interdicentibus tribunis plebis, captus cum filio est et necatus infuso in os auro, cuius amore pugnaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6063)
insita enim est bubus aviditas edendi, unde est ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2152)

SEARCH

MENU NAVIGATION