라틴어 문장 검색

" Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:12)
Et quidem et antea noui, inquit, quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:4)
catholicoque illos atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae perpetis agere perdocuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:1)
Ad congruentiam inter Baptismum et fidem intellegendam, nobis sententia Isaiae prophetae operam praestare potest, quae in antiquis litteris christianis cum Baptismo est consociata:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:1)
Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur [0559C] quod, visa virtute et victoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:2)
Hic dynamicus motus transformationis, Baptismi proprius, movet nos ad pondus catechumenatus intellegendum qui hodie, etiam apud antiquitate pollentes communitates christianas ubi crescens numerus adultorum accedit ad Baptismi sacramentum, singulare induit momentum pro nova evangelizatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION