라틴어 문장 검색

nobilibus gazis opibusque cubilia surgant barbaricis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:145)
ruptone Niphate rursus barbaricis Oriens vastabitur armis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:7)
parvis exercita furtis quae vastare penum neglectaque sueverat arcae claustra remoliri, nunc uberiore rapina peccat in orbe manus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:111)
omnia barbarico per te concussa tumultu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:36)
incipe barbaricae tandem te reddere vitae, te quoque iam timeant admirenturque nocentem, quem sprevere pium.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:142)
Romam contemnere sueti mirarique suas, quas Bosphorus obruat!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:201)
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
Sperchiusque et virginibus dilectus Enipeus barbaricas lavere comas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:56)
per solitas venere vias, aditusque sequendos barbarico Romana dedit discordia bello.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:98)
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis et pateant duro libera colla iugo, ceu constricta tamen servit patiensque laborum barbaricos docili concipit aure sonos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis2)
talis barbaricas flavo de Tigride turmas ductor Parthus agit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix37)
Stilicho Mavortia confert munera, barbaricas strages Rhenique triumphos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis4)
sed largior imbre sueverat innumeras hominum ditare catervas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:21)
Graiorum obscuras Romanis floribus artes inradias, vicibus gratis formare loquentes suetus et alterno verum contexere nodo.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION