라틴어 문장 검색

Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:3)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)
Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:4)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:2)
Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:2)
Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:4)
interdum pituita, interdum bilis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:4)
Molestius est, si stomachus bile uitiosus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:1)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
Vbi male est, bilis euomitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:5)
Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:7)
Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:8)
Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:4)
quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION