라틴어 문장 검색

In dispositione enim, quae est j iiij vj, maximus terminus ad medium sesqualter est, differentia vero minorum, id est unius et iiij ternarius est, maiorum vero, id est quaternarii et senarii, binarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 3:2)
Ternarius autem binario comparatus sesqualteram habitudinem proportionis efficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 3:3)
Novenarius igitur ad senarium sesqualter est, quorum est differentia ternarius, minorum vero terminorum, id est octonarii et senarii binarius differentia est, qui ad superiorem ternarium comparatus facit sesqualteram proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:7)
Novem igitur ad vj sesqualter est. Et eorum differentia ternarius est, qui comparatus contra maiorum differentiam, id est septenarii et novenarii, qui binarius est, reddit sesqualteram proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:9)
Tertia vero inter has sequentes quattuor, nona autem in ordine proportio est, quando tribus terminis positis quam proportionem medius terminus ad parvissimum custodit, eam retinet extremorum differentia ad minorum differentiam comparata, ut iiij vj vij. Etenim vj ad iiij sesqualter est, quorum est differentia binarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:10)
Septenarii vero et quaternarii ternarius differentia est, quem si ad superiorem binarium comparemus, sesqualtera proportione coniungitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:11)
ens autem aeternum nullum sequitur in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:4)
ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:7)
aliter enim primum ens non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:11)
mundus est effectus primi entis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:5)
quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 22:4)
ens aeternum, et secundum suam substantiam, et secundum omnem suam dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, et cui nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, facit effectum suum immediatum sibi coaeternum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:6)
Deus est ens aeternum secundum substantiam et secundum omnem, quaecunque in eo est, dispositionem, cui nihil acquisitum est in futuro, [et cui] nihil deficit in praeterito ex his per quae effectum suum produceret, et mundus est suus effectus immediatus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:7)
sed in principio mundi, - quod est ens primum -, nulla est novitas possibilis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:3)
Quomodo enim ens genitum erit primus motor?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION